Epistola ad Galatas*

Caput 5: Versus 22

Charitas.Caput praemisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quae per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic saepe commendat, quasi sola sit praecipienda, quae non potest haberi sine caeteris, quibus homo efficitur bonus.Gaudium.Puritas conscientiae. Unde:Non est impiis gaudere, dicit DominusIsa. 48..
(* Traductions européennes)